- FRIDERICUS Comes Palatinus
- FRIDERICUS Comes Palatinuslineae Bipontinae, fil. Ioh. II. ex posteriore eius coniuge Luisa Iuliana Palatina, ducta A. C. 1612. exstincta A. C. 1640. in adempta Patri (in quibus quarta pars vectigalium Wiltzbachiorum et Coenobium Hornbacense) restitutus est A. C. 1648. per pacem Monasteriensem. Obiit A. C. 1661. relictis ex Anna Iuliana Naslovia Saraepontana, ducta A. C. 1640. non nisi tribus filiabus, e quibus Elisabetha nata A. C. 1642. Victori Amadeo Principi Anhaltino nupsit: Sophia Amalia vitales auras hausit A. C. 1646. et Carola Frtderica, nata A. C. 1633. dein Vilhelmo Ludovico agnato clocata est. FRIDERICUS Casimirus frater minor natu Ioh. II. fil. Ioh. I. ex Magdalena Clivia seu Iuliacensi, nat. A. C. 1585. Landspergensis lineae, (quae iam Bipontinae successit) sator: habitavit in Burgundia: ab uxore Amalia Naslovia Arausionensi, ducta A. C. 1616. in ea Montfortiam ditionem assecutus. Decessit A. C. 1645. Pater Friderici Ludovici, qui nat. A. C. 1619. Electore ad Comitia Electiva profecto, A. C. 1658. Vicariatum gessit. A. C. 1661. Bipontino patrueli successit, ortâ circa debita difficultate, cum a Ioh. II. patruo contracta suscipere noller. Vendidit Neoburgico praetensionem suam Iuliacensem, coniugem duxit A. C. 1645. Iulianam Magdalenam patruelem: eaque exstinctâ aliam ignobilem. Ex illa vero, inter alios utriusque sexus liberos, inprimis suscepit Carolum, nat. A. C. 1659. mortuum A. C. 1673. et Vilhelmum Ludovic. nat A. C. 1648. et successioni paternae destinatum. Sed turbato mrtalitatis ordine et hunc et ex eo, ac Carola Friderica agnata, nepotem Carolum Ludovicum, atqueve ita totam spem successionis, exstingui vidie ac luxit. Sed et Bipontum a Gallis occupari ac horrendum in modum vastari, aliaqueve belli mala in ditione sua expertus est.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.